Fondare 1710 Risultati per: Ego
Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur: (Liber Ieremiae 30, 18)
et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. (Liber Ieremiae 30, 22)
Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc. (Liber Ieremiae 31, 8)
non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti, pactum quod irritum fecerunt: et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 31, 32)
Hæc dicit Dominus: Si mensurari potuerint cæli sursum, et investigari fundamenta terræ deorsum, et ego abjiciam universum semen Israël, propter omnia quæ fecerunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 31, 37)
Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam: (Liber Ieremiae 32, 3)
Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum? (Liber Ieremiae 32, 27)
Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam. (Liber Ieremiae 32, 28)
Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter: (Liber Ieremiae 32, 37)
et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. (Liber Ieremiae 32, 38)
Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos. (Liber Ieremiae 32, 42)
Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. (Liber Ieremiae 33, 6)