Fondare 1710 Risultati per: Ego
Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 22)
Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo ; ego feci, et ego feram ; ego portabo, et salvabo. (Liber Isaiae 46, 4)
Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei. (Liber Isaiae 46, 9)
Et nunc audi hæc delicata, et habitans confidenter, quæ dicis in corde tuo: Ego sum, et non est præter me amplius ; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. (Liber Isaiae 47, 8)
Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera. (Liber Isaiae 47, 10)
Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt ; non est qui salvet te. (Liber Isaiae 47, 15)
Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. (Liber Isaiae 48, 7)
Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. (Liber Isaiae 48, 12)
Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul. (Liber Isaiae 48, 13)
Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus. (Liber Isaiae 48, 15)
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. (Liber Isaiae 48, 17)
Et ego dixi: In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. (Liber Isaiae 49, 4)