Fondare 1710 Risultati per: Ego
Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. (Actus Apostolorum 7, 32)
Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. (Actus Apostolorum 9, 5)
Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. (Actus Apostolorum 9, 10)
Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. (Actus Apostolorum 9, 16)
Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. (Actus Apostolorum 10, 20)
Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis? (Actus Apostolorum 10, 21)
Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum. (Actus Apostolorum 10, 26)
Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me. (Actus Apostolorum 11, 5)
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? (Actus Apostolorum 11, 17)
Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. (Actus Apostolorum 13, 25)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Actus Apostolorum 13, 33)
Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis. (Actus Apostolorum 13, 41)