Fondare 1846 Risultati per: Eam
Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. (Liber Iob 39, 34)
Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. (Liber Iob 40, 8)
Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. (Liber Psalmorum 4, 2)
Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam. (Liber Psalmorum 5, 4)
Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. (Liber Psalmorum 5, 9)
Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 6, 5)
Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit. (Liber Psalmorum 6, 10)
nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. (Liber Psalmorum 7, 3)
Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. (Liber Psalmorum 7, 6)
Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. (Liber Psalmorum 7, 9)