Fondare 1846 Risultati per: Eam
Deus noster, ergo non judicabis eos? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. (Liber II Paralipomenon 20, 12)
et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat. (Liber II Paralipomenon 21, 17)
et imposuerunt cervicibus ejus manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi. (Liber II Paralipomenon 23, 15)
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. (Liber II Paralipomenon 23, 17)
Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. (Liber II Paralipomenon 23, 19)
Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii? (Liber II Paralipomenon 24, 6)
Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus. (Liber II Paralipomenon 24, 8)
Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt. (Liber II Paralipomenon 24, 13)
Igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu regem Israël, dicens: Veni, videamus nos mutuo. (Liber II Paralipomenon 25, 17)
Ipse ædificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis. (Liber II Paralipomenon 26, 2)
Ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam prædam: pertuleruntque eam in Samariam. (Liber II Paralipomenon 28, 8)
Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem. (Liber II Paralipomenon 29, 4)