Fondare 674 Risultati per: Dux
et miserunt eum in caveam: in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël. (Prophetia Ezechielis 19, 9)
Ejeci ergo eos de terra Ægypti, et eduxi eos in desertum. (Prophetia Ezechielis 20, 10)
et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis: viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suæ, et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ, et libaverunt libationes suas. (Prophetia Ezechielis 20, 28)
In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris in quas dispersi estis: et sanctificabor in vobis in oculis nationum. (Prophetia Ezechielis 20, 41)
Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 42)
ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. (Prophetia Ezechielis 21, 5)
Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita: (Prophetia Ezechielis 21, 25)
In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)
Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ ; (Prophetia Ezechielis 26, 19)
De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum. (Prophetia Ezechielis 27, 14)
In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris. (Prophetia Ezechielis 27, 26)
Hæc dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de terra Ægypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Ægypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)
