Fondare 674 Risultati per: Dux
Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in ætatem istam perduxi. (Liber II Maccabaeorum 7, 27)
Judas vero Machabæus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum. (Liber II Maccabaeorum 8, 1)
Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore. (Liber II Maccabaeorum 8, 23)
Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Judæorum venditionem adduxerat, (Liber II Maccabaeorum 8, 34)
Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere: (Liber II Maccabaeorum 9, 21)
Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judæos debellabat. (Liber II Maccabaeorum 10, 14)
Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. (Liber II Maccabaeorum 14, 20)
Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. (Liber Proverbiorum 28, 16)
Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. (Canticum Canticorum 1, 3)
Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem. (Canticum Canticorum 2, 4)
Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. (Liber Sapientiae 4, 2)
et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. (Liber Sapientiae 7, 8)