Fondare 166 Risultati per: Duodecim
Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 5)
Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 1)
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 20)
Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: (Evangelium secundum Matthaeum 20, 17)
Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 14)
Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 20)
Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 53)
Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos prædicare. (Evangelium secundum Marcum 3, 14)
Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. (Evangelium secundum Marcum 4, 10)
Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, (Evangelium secundum Marcum 5, 25)