Mosaico decorativo

Fondare 766 Risultati per: Dor

  • et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino. (Liber Numeri 15, 7)

  • et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino. (Liber Numeri 15, 10)

  • oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificium ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato: (Liber Numeri 15, 24)

  • Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)

  • Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. (Liber Numeri 22, 31)

  • Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur. (Liber Numeri 24, 9)

  • quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At illi comederunt et adoraverunt deos earum. (Liber Numeri 25, 2)

  • Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. (Liber Numeri 28, 2)

  • Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. (Liber Numeri 28, 6)

  • Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. (Liber Numeri 28, 8)

  • et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. (Liber Numeri 28, 13)

  • Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. (Liber Numeri 28, 24)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina