Fondare 584 Risultati per: Domus
Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. (Liber Proverbiorum 31, 27)
In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. (Liber Ecclesiastes 10, 18)
quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ; (Liber Ecclesiastes 12, 3)
Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. (Canticum Canticorum 8, 7)
Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam, et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur. (Liber Ecclesiasticus 21, 5)
Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. (Liber Ecclesiasticus 21, 21)
et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius. (Liber Ecclesiasticus 23, 14)
Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. (Liber Ecclesiasticus 26, 21)
Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. (Liber Ecclesiasticus 27, 4)
Civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit. (Liber Ecclesiasticus 28, 17)
Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)
Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater. (Liber Ecclesiasticus 29, 34)
