Fondare 584 Risultati per: Domus
siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. (Liber II Paralipomenon 22, 10)
tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam quæ appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 5)
et imposuerunt cervicibus ejus manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi. (Liber II Paralipomenon 23, 15)
Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. (Liber II Paralipomenon 23, 19)
Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus. (Liber II Paralipomenon 24, 8)
quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur. (Liber II Paralipomenon 24, 12)
Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini. (Liber II Paralipomenon 24, 21)
Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum: regnavit autem Amasias filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 24, 27)
Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam. (Liber II Paralipomenon 25, 24)
Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. (Liber II Paralipomenon 27, 3)
Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege. (Liber II Paralipomenon 28, 7)
Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 28, 24)
