Mosaico decorativo

Fondare 584 Risultati per: Domus Dei Unitatis

  • Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: (Liber Iudith 9, 18)

  • qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electæ virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret. (Liber Esther 2, 11)

  • si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? (Liber Esther 4, 14)

  • Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. (Liber Esther 5, 1)

  • Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum. (Liber Esther 6, 4)

  • repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 19)

  • Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. (Liber Iob 17, 13)

  • Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. (Liber Iob 19, 15)

  • Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei. (Liber Iob 20, 28)

  • Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. (Liber Iob 21, 9)

  • Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? (Liber Iob 21, 28)

  • Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. (Liber Iob 30, 23)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina