Mosaico decorativo

Fondare 440 Risultati per: Domo

  • Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ. (Liber II Regum 15, 5)

  • Et cum collegisset argentum et aurum quod inveniri potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. (Liber II Regum 16, 8)

  • ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat: separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum. (Liber II Regum 17, 21)

  • Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis. (Liber II Regum 18, 15)

  • Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. (Liber II Regum 19, 30)

  • Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. (Liber II Regum 20, 13)

  • At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. (Liber II Regum 20, 15)

  • Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus. (Liber II Regum 20, 17)

  • Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. (Liber II Regum 21, 4)

  • Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. (Liber II Regum 21, 23)

  • Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. (Liber II Regum 22, 8)

  • Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod præceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam quæ reperta est in domo Domini, et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini. (Liber II Regum 22, 9)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina