Mosaico decorativo

Fondare 3336 Risultati per: Dominus

  • Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis: et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus. (Prophetia Osee 12, 14)

  • Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. (Prophetia Osee 13, 4)

  • Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. (Prophetia Osee 13, 15)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. (Prophetia Ioel 2, 12)

  • Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. (Prophetia Ioel 2, 18)

  • Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. (Prophetia Ioel 2, 19)

  • Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret. (Prophetia Ioel 2, 21)

  • Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum. (Prophetia Ioel 2, 27)

  • Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit. (Prophetia Ioel 2, 32)

  • Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est. (Prophetia Ioel 3, 8)

  • Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. (Prophetia Ioel 3, 11)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina