Mosaico decorativo

Fondare 3336 Risultati per: Dominus

  • Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo. (Liber Ieremiae 2, 9)

  • Obstupescite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 12)

  • Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Ieremiae 2, 19)

  • Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. (Liber Ieremiae 2, 22)

  • Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 29)

  • Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea. (Liber Ieremiae 2, 37)

  • Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. (Liber Ieremiae 3, 1)

  • Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. (Liber Ieremiae 3, 6)

  • et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 10)

  • Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ. (Liber Ieremiae 3, 11)

  • Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)

  • Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 13)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina