Mosaico decorativo

Fondare 3336 Risultati per: Dominus

  • si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. (Liber II Samuelis 16, 12)

  • Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël: et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)

  • Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)

  • Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus. (Liber II Samuelis 18, 19)

  • Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. (Liber II Samuelis 18, 28)

  • apparuit Chusi: et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex: judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te. (Liber II Samuelis 18, 31)

  • Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam. (Liber II Samuelis 19, 30)

  • Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. (Liber II Samuelis 21, 1)

  • Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. (Liber II Samuelis 22, 1)

  • Et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. (Liber II Samuelis 22, 2)

  • Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam. (Liber II Samuelis 22, 14)

  • Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum. (Liber II Samuelis 22, 19)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina