Mosaico decorativo

Fondare 3344 Risultati per: Dominus Promissionem

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo. (Liber Exodus 12, 43)

  • Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 50)

  • Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas. (Liber Exodus 12, 51)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : (Liber Exodus 13, 1)

  • Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem. (Liber Exodus 13, 3)

  • Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. (Liber Exodus 13, 5)

  • Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto. (Liber Exodus 13, 8)

  • Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto. (Liber Exodus 13, 9)

  • Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam : (Liber Exodus 13, 11)

  • Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis. (Liber Exodus 13, 14)

  • Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. (Liber Exodus 13, 15)

  • Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto. (Liber Exodus 13, 16)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina