Fondare 4456 Risultati per: Dominus Deus
Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. (Liber Genesis 20, 13)
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: (Liber Genesis 20, 17)
concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. (Liber Genesis 20, 18)
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. (Liber Genesis 21, 1)
Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. (Liber Genesis 21, 2)
et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, (Liber Genesis 21, 4)
Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. (Liber Genesis 21, 6)
Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)
Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. (Liber Genesis 21, 17)
Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. (Liber Genesis 21, 19)
Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. (Liber Genesis 21, 22)
Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 1)