Fondare 749 Risultati per: Dominum
At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri: (Liber II Maccabaeorum 12, 36)
Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, (Liber II Maccabaeorum 13, 10)
considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. (Liber II Maccabaeorum 15, 21)
manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, præsentia Dei magnifice delectati. (Liber II Maccabaeorum 15, 27)
Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. (Liber II Maccabaeorum 15, 29)
Omnes igitur cæli benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus qui locum suum incontaminatum servavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 34)
Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: (Liber Proverbiorum 3, 9)
Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. (Liber Proverbiorum 11, 1)
Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. (Liber Proverbiorum 20, 22)
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona. (Liber Proverbiorum 20, 23)
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. (Liber Proverbiorum 21, 30)
Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: (Liber Proverbiorum 24, 21)
