Fondare 749 Risultati per: Dominum
Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum. (Liber Iosue 14, 9)
atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël. (Liber Iosue 14, 14)
ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra. (Liber Iosue 22, 5)
Hæc mandat omnis populus Domini: Quæ est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes? (Liber Iosue 22, 16)
Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desæviet. (Liber Iosue 22, 18)
Hoc tantum diligentissime præcavete: ut diligatis Dominum Deum vestrum. (Liber Iosue 23, 11)
Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël: qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore: (Liber Iosue 24, 7)
Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino. (Liber Iosue 24, 14)
Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. (Liber Iosue 24, 16)
Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis præstiterit bona. (Liber Iosue 24, 20)
Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. (Liber Iosue 24, 22)
Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël. (Liber Iosue 24, 23)
