Fondare 1927 Risultati per: Domini
Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 57)
Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 58)
Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 61)
Benedicite, sacerdotes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 84)
Benedicite, servi Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 85)
anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. (Prophetia Danielis 9, 2)
et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas. (Prophetia Danielis 9, 10)
Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)
Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. (Prophetia Danielis 13, 23)
Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. (Prophetia Danielis 13, 59)
Dixitque angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 33)
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 35)
