Fondare 727 Risultati per: Domine
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus. (Liber I Paralipomenon 17, 17)
Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. (Liber I Paralipomenon 17, 19)
Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris. (Liber I Paralipomenon 17, 20)
Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus. (Liber I Paralipomenon 17, 22)
Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. (Liber I Paralipomenon 17, 23)
Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. (Liber I Paralipomenon 17, 25)
Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia. (Liber I Paralipomenon 17, 26)
Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum. (Liber I Paralipomenon 17, 27)
Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli? (Liber I Paralipomenon 21, 3)
Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur. (Liber I Paralipomenon 21, 17)
Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab æterno in æternum. (Liber I Paralipomenon 29, 10)
Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. (Liber I Paralipomenon 29, 11)
