Fondare 8719 Risultati per: Dom
Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis? (Liber Numeri 14, 11)
Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, (Liber Numeri 14, 13)
et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: (Liber Numeri 14, 14)
Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens: (Liber Numeri 14, 17)
Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. (Liber Numeri 14, 18)
Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum. (Liber Numeri 14, 20)
Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra. (Liber Numeri 14, 21)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Numeri 14, 26)
Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. (Liber Numeri 14, 28)
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. (Liber Numeri 14, 37)
Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus. (Liber Numeri 14, 40)
Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? (Liber Numeri 14, 41)