Mosaico decorativo

Fondare 8719 Risultati per: Dom

  • Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens: (Liber Leviticus 25, 1)

  • Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. (Liber Leviticus 25, 2)

  • septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)

  • Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: (Liber Leviticus 25, 8)

  • Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)

  • Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. (Liber Leviticus 25, 28)

  • Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. (Liber Leviticus 25, 29)

  • Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum. (Liber Leviticus 25, 31)

  • si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. (Liber Leviticus 25, 33)

  • Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. (Liber Leviticus 25, 38)

  • Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)

  • Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 26, 2)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina