Mosaico decorativo

Fondare 8719 Risultati per: Dom

  • Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino. (Liber Leviticus 22, 27)

  • Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, (Liber Leviticus 22, 29)

  • eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 30)

  • Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 31)

  • Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos, (Liber Leviticus 22, 32)

  • et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 33)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 23, 1)

  • Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas. (Liber Leviticus 23, 2)

  • Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 3)

  • Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. (Liber Leviticus 23, 4)

  • Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: (Liber Leviticus 23, 5)

  • et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. (Liber Leviticus 23, 6)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina