Mosaico decorativo

Fondare 8719 Risultati per: Dom

  • Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. (Prophetia Zachariae 13, 2)

  • Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum: Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini: et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit. (Prophetia Zachariae 13, 3)

  • Et dicetur ei: Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. (Prophetia Zachariae 13, 6)

  • Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos. (Prophetia Zachariae 13, 7)

  • Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duæ in ea dispergentur, et deficient: et tertia pars relinquetur in ea. (Prophetia Zachariae 13, 8)

  • Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus. (Prophetia Zachariae 13, 9)

  • Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui. (Prophetia Zachariae 14, 1)

  • Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in prælium: et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. (Prophetia Zachariae 14, 2)

  • Et egredietur Dominus, et præliabitur contra gentes illas, sicut præliatus est in die certaminis. (Prophetia Zachariae 14, 3)

  • Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. (Prophetia Zachariae 14, 5)

  • Et erit dies una quæ nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux. (Prophetia Zachariae 14, 7)

  • Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum. (Prophetia Zachariae 14, 9)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina