Mosaico decorativo

Fondare 8719 Risultati per: Dom

  • Hæc dicit Dominus Deus: Quia effusum est æs tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum, in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis, (Prophetia Ezechielis 16, 36)

  • et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis: (Prophetia Ezechielis 16, 41)

  • Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiæ tuæ, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 43)

  • Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiæ ejus, quæ habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiæ ejus. (Prophetia Ezechielis 16, 46)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu et filiæ tuæ. (Prophetia Ezechielis 16, 48)

  • Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant: (Prophetia Ezechielis 16, 49)

  • Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariæ et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum, (Prophetia Ezechielis 16, 53)

  • Et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiæ tuæ revertemini ad antiquitatem vestram. (Prophetia Ezechielis 16, 55)

  • Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiæ tuæ, (Prophetia Ezechielis 16, 56)

  • Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 58)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum: (Prophetia Ezechielis 16, 59)

  • Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus: (Prophetia Ezechielis 16, 62)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina