Fondare 8719 Risultati per: Dom
Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus: non ostia, nec vectes eis: soli habitant. (Liber Ieremiae 49, 31)
Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in prædam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 32)
Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens: (Liber Ieremiae 49, 34)
Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Ælam, et summam fortitudinem eorum: (Liber Ieremiae 49, 35)
Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis, et in conspectu quærentium animam eorum: et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos. (Liber Ieremiae 49, 37)
Et ponam solium meum in Ælam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 38)
In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 49, 39)
Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ. (Liber Ieremiae 50, 1)
In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quærent: (Liber Ieremiae 50, 4)
in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum: venient, et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur. (Liber Ieremiae 50, 5)
Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ, et exspectationi patrum eorum Domino. (Liber Ieremiae 50, 7)
Et erit Chaldæa in prædam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus. (Liber Ieremiae 50, 10)