Fondare 8719 Risultati per: Dom
super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab ; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde. (Liber Ieremiae 9, 26)
Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël. (Liber Ieremiae 10, 1)
Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes, (Liber Ieremiae 10, 2)
Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. (Liber Ieremiae 10, 6)
Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. (Liber Ieremiae 10, 10)
Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi. (Liber Ieremiae 10, 16)
quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur. (Liber Ieremiae 10, 18)
Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. (Liber Ieremiae 10, 21)
Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. (Liber Ieremiae 10, 23)
Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. (Liber Ieremiae 10, 24)
Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens: (Liber Ieremiae 11, 1)
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus (Liber Ieremiae 11, 3)