Fondare 8719 Risultati per: Dom
Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius. (Liber Ecclesiasticus 10, 24)
Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi. (Liber Ecclesiasticus 11, 31)
Benefac justo, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino. (Liber Ecclesiasticus 12, 2)
qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. (Liber Ecclesiasticus 14, 25)
quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. (Liber Ecclesiasticus 15, 13)
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. (Liber Ecclesiasticus 17, 4)
Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua: (Liber Ecclesiasticus 17, 21)
precare ante faciem Domini, et minue offendicula. (Liber Ecclesiasticus 17, 22)
Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem: (Liber Ecclesiasticus 17, 23)