Fondare 8719 Risultati per: Dom
faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. (Liber Psalmorum 102, 6)
Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. (Liber Psalmorum 102, 8)
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. (Liber Psalmorum 102, 13)
Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, (Liber Psalmorum 102, 17)
Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. (Liber Psalmorum 102, 19)
Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. (Liber Psalmorum 102, 20)
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. (Liber Psalmorum 102, 21)
Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino. (Liber Psalmorum 102, 22)
Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, (Liber Psalmorum 103, 1)
illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum. (Liber Psalmorum 103, 17)
Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua. (Liber Psalmorum 103, 24)
Sit gloria Domini in sæculum ; lætabitur Dominus in operibus suis. (Liber Psalmorum 103, 31)