Fondare 8719 Risultati per: Dom
Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos. (Liber II Regum 3, 9)
Dixitque rex Israël: Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab. (Liber II Regum 3, 10)
Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israël: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ. (Liber II Regum 3, 11)
Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom. (Liber II Regum 3, 12)
Dixit autem Eliseus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël: Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab? (Liber II Regum 3, 13)
Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem. (Liber II Regum 3, 14)
Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait: (Liber II Regum 3, 15)
Hæc dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas. (Liber II Regum 3, 16)
Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra. (Liber II Regum 3, 17)
Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. (Liber II Regum 3, 18)
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)
Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt. (Liber II Regum 3, 26)