Fondare 8719 Risultati per: Dom
Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. (Liber Iosue 4, 11)
In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. (Liber Iosue 4, 14)
Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant. (Liber Iosue 4, 18)
siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis, (Liber Iosue 4, 23)
ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore. (Liber Iosue 4, 25)
Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël. (Liber Iosue 5, 1)
Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël. (Liber Iosue 5, 2)
Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum. (Liber Iosue 5, 3)
per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem. (Liber Iosue 5, 6)
Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem. (Liber Iosue 5, 9)
Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. (Liber Iosue 5, 14)
Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum? (Liber Iosue 5, 15)