Fondare 8719 Risultati per: Dom
Sin autem dixerit: Nolo egredi: eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat: (Liber Deuteronomii 15, 16)
assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies. (Liber Deuteronomii 15, 17)
Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis. (Liber Deuteronomii 15, 18)
De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. (Liber Deuteronomii 15, 19)
In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua. (Liber Deuteronomii 15, 20)
Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo: (Liber Deuteronomii 15, 21)
Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. (Liber Deuteronomii 16, 1)
Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. (Liber Deuteronomii 16, 2)
Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi, (Liber Deuteronomii 16, 5)
sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi: immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Ægypto. (Liber Deuteronomii 16, 6)
Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua. (Liber Deuteronomii 16, 7)
Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. (Liber Deuteronomii 16, 8)