Fondare 1368 Risultati per: Dixit
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 44)
Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 2)
Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 4)
Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 26)
Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 1)
At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 21)
Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 25)
Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 36)
Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 49)
In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)
et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)
