Fondare 1368 Risultati per: Dixit
memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. (Liber Thobis 2, 6)
cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne forte furtivus sit : reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. (Liber Thobis 2, 21)
dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. (Liber Thobis 3, 13)
Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. (Liber Thobis 5, 1)
Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet. (Liber Thobis 5, 3)
Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis ? (Liber Thobis 5, 6)
At ille respondit : Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei : Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum ? (Liber Thobis 5, 7)
Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper. (Liber Thobis 5, 11)
Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. (Liber Thobis 5, 14)
Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te. (Liber Thobis 5, 15)
Cui Raphaël angelus dixit : Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ? (Liber Thobis 5, 17)
Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. (Liber Thobis 5, 20)
