Fondare 1368 Risultati per: Dixit
et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. (Evangelium secundum Ioannem 9, 7)
Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. (Evangelium secundum Ioannem 9, 11)
Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. (Evangelium secundum Ioannem 9, 15)
Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. (Evangelium secundum Ioannem 9, 25)
Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: (Evangelium secundum Ioannem 9, 30)
Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? (Evangelium secundum Ioannem 9, 35)
Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? (Evangelium secundum Ioannem 9, 36)
Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 37)
Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 6)
