Fondare 893 Risultati per: Dio
Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem: (Liber Isaiae 60, 15)
Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto ; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis. (Liber Isaiae 61, 8)
Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum ; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. (Liber Isaiae 61, 9)
Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ; (Liber Isaiae 63, 11)
numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis ; locutus sum, et non audistis ; et faciebatis malum in oculis meis, et quæ nolui elegistis. (Liber Isaiae 65, 12)
Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam ; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam: (Liber Isaiae 66, 10)
quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem ; et multiplicabuntur interfecti a Domino, (Liber Isaiae 66, 16)
Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. (Liber Ieremiae 5, 17)
Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. (Liber Ieremiae 6, 1)
Quia hæc dicit Dominus exercituum: Cædite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Hæc est civitas visitationis: omnis calumnia in medio ejus. (Liber Ieremiae 6, 6)
Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 6)
Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione: (Liber Ieremiae 10, 17)