Mosaico decorativo

Fondare 2423 Risultati per: Dies Domini

  • Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. (Liber II Paralipomenon 27, 3)

  • Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus, (Liber II Paralipomenon 28, 1)

  • Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad cælum pertingeret vestra crudelitas. (Liber II Paralipomenon 28, 9)

  • Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis. (Liber II Paralipomenon 28, 11)

  • et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israël. (Liber II Paralipomenon 28, 13)

  • Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. (Liber II Paralipomenon 28, 21)

  • Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus. (Liber II Paralipomenon 29, 2)

  • Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas. (Liber II Paralipomenon 29, 3)

  • Dixitque ad eos: Audite me, Levitæ, et sanctificamini: mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. (Liber II Paralipomenon 29, 5)

  • Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum. (Liber II Paralipomenon 29, 6)

  • Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. (Liber II Paralipomenon 29, 8)

  • Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. (Liber II Paralipomenon 29, 15)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina