Fondare 2423 Risultati per: Dies Domini
et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israël. (Liber Ecclesiasticus 47, 19)
Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere præcepta Domini. (Liber Ecclesiasticus 48, 2)
Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter. (Liber Ecclesiasticus 48, 3)
qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei: (Liber Ecclesiasticus 48, 5)
qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. (Liber Ecclesiasticus 48, 10)
Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini: (Liber Ecclesiasticus 48, 24)
Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israël: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi Regis, (Liber Ecclesiasticus 50, 15)
Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt. (Liber Ecclesiasticus 50, 21)
Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: (Liber Ecclesiasticus 50, 24)
det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos: (Liber Ecclesiasticus 50, 25)
Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum, sine adjutorio. (Liber Ecclesiasticus 51, 14)
Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini. (Liber Ecclesiasticus 51, 17)