Fondare 2423 Risultati per: Dies Domini
quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. (Liber Proverbiorum 3, 32)
Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. (Liber Proverbiorum 7, 18)
Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. (Liber Proverbiorum 8, 13)
cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, (Liber Proverbiorum 8, 30)
Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)
Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ. (Liber Proverbiorum 9, 11)
Benedictio Domini super caput justi ; os autem impiorum operit iniquitas. (Liber Proverbiorum 10, 6)
Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. (Liber Proverbiorum 10, 22)
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. (Liber Proverbiorum 10, 27)
Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. (Liber Proverbiorum 10, 29)
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. (Liber Proverbiorum 14, 27)