Fondare 308 Risultati per: Diem
Alii vero, ad proximas coëuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre. (Liber II Maccabaeorum 6, 11)
Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. (Liber II Maccabaeorum 10, 6)
His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis, (Liber II Maccabaeorum 11, 30)
Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ. (Liber II Maccabaeorum 14, 21)
ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 3)
Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem: (Liber II Maccabaeorum 15, 4)
Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire: (Liber II Maccabaeorum 15, 36)
Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. (Liber Proverbiorum 4, 18)
Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)
Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit. (Liber Proverbiorum 21, 31)
In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. (Liber Ecclesiastes 7, 15)
Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: (Liber Ecclesiasticus 5, 8)
