Fondare 527 Risultati per: Diebus
Et accepit spolia eorum: et gladium Apollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 3, 12)
Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quæ erant a primis diebus: (Liber I Maccabaeorum 3, 29)
Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis. (Liber I Maccabaeorum 4, 56)
Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis, (Liber I Maccabaeorum 5, 55)
In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis. (Liber I Maccabaeorum 9, 24)
Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus. (Liber I Maccabaeorum 9, 71)
Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 10, 47)
In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas. (Liber I Maccabaeorum 11, 20)
et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis. (Liber I Maccabaeorum 11, 40)
Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos. (Liber I Maccabaeorum 11, 65)
Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum. (Liber I Maccabaeorum 12, 11)
In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam. (Liber I Maccabaeorum 13, 43)