Fondare 527 Risultati per: Diebus
In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judæ, et constituit sibi regem. (Liber II Paralipomenon 21, 8)
Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis. (Liber II Paralipomenon 24, 2)
Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ. (Liber II Paralipomenon 24, 14)
Et exquisivit Dominum in diebus Zachariæ intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus. (Liber II Paralipomenon 26, 5)
Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant, impleverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 17)
Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant. (Liber II Paralipomenon 30, 21)
Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 30, 22)
Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat. (Liber II Paralipomenon 30, 26)
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum: exaudivitque eum, et dedit ei signum. (Liber II Paralipomenon 32, 24)
Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ. (Liber II Paralipomenon 32, 26)
Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël: et fecit omnes qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 33)
Feceruntque filii Israël, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus. (Liber II Paralipomenon 35, 17)