Fondare 948 Risultati per: Dicit
Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus ; nonne semetipsos in confusionem vultus sui? (Liber Ieremiae 7, 19)
Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ: et succendetur, et non extinguetur. (Liber Ieremiae 7, 20)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes: (Liber Ieremiae 7, 21)
quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam: (Liber Ieremiae 7, 30)
Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. (Liber Ieremiae 7, 32)
Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 8, 3)
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est non revertetur? (Liber Ieremiae 8, 4)
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 8, 12)
Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 3)
Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 6)
Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei? (Liber Ieremiae 9, 7)
Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 9, 9)
