Fondare 23 Risultati per: Di Servire Dio
nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine. (Liber Exodus 14, 12)
Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt, (Liber Numeri 8, 25)
Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino. (Liber Iosue 24, 15)
Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. (Liber Iosue 24, 19)
De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum. (Liber I Regum 9, 22)
Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. (Liber II Regum 25, 24)
Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël: et fecit omnes qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 33)
Tunc Holofernes dixit ei: Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi: (Liber Iudith 11, 1)
Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum? (Liber Iob 39, 9)
Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis ejus, et obsequi edictis ejus: (Liber I Maccabaeorum 6, 23)
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)
Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me ; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure. (Liber Isaiae 43, 23)