Fondare 5132 Risultati per: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab: qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit: et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 10)
Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. (Liber II Samuelis 20, 12)
Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros. (Liber II Samuelis 20, 15)
Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)
Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos: (Liber II Samuelis 20, 23)
Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. (Liber II Samuelis 20, 25)
Ira autem Jairites erat sacerdos David. (Liber II Samuelis 20, 26)
Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de cælo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. (Liber II Samuelis 21, 10)
Factum est autem rursum prælium Philisthinorum adversum Israël, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David, (Liber II Samuelis 21, 15)
Et blasphemavit Israël: percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David. (Liber II Samuelis 21, 21)
Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. (Liber II Samuelis 22, 1)
Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël: (Liber II Samuelis 23, 1)