Fondare 5132 Risultati per: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus. (Actus Apostolorum 20, 4)
Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. (Actus Apostolorum 20, 7)
Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati. (Actus Apostolorum 20, 8)
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. (Actus Apostolorum 20, 9)
Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. (Actus Apostolorum 20, 11)
Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. (Actus Apostolorum 20, 12)
Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. (Actus Apostolorum 20, 13)
Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. (Actus Apostolorum 20, 14)
A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. (Actus Apostolorum 20, 17)
Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, (Actus Apostolorum 20, 37)
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. (Actus Apostolorum 21, 1)
Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. (Actus Apostolorum 21, 3)