Fondare 5132 Risultati per: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)
ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 30)
Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti. (Liber II Maccabaeorum 10, 31)
Machabæus autem et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor. (Liber II Maccabaeorum 10, 33)
Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 37)
Ingressus autem Judæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat. (Liber II Maccabaeorum 11, 5)
Ut autem Machabæus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël. (Liber II Maccabaeorum 11, 6)
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: (Liber II Maccabaeorum 11, 11)
universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. (Liber II Maccabaeorum 11, 12)
Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit. (Liber II Maccabaeorum 11, 15)
De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. (Liber II Maccabaeorum 11, 20)
Regis autem epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 22)