Mosaico decorativo

Fondare 2412 Risultati per: Deus Verbum

  • Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. (Liber Numeri 22, 22)

  • Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? (Liber Numeri 22, 38)

  • Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. (Liber Numeri 23, 4)

  • Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris. (Liber Numeri 23, 5)

  • Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? (Liber Numeri 23, 8)

  • Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. (Liber Numeri 23, 16)

  • non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? (Liber Numeri 23, 19)

  • Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. (Liber Numeri 23, 21)

  • Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. (Liber Numeri 23, 22)

  • Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. (Liber Numeri 23, 23)

  • Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem? (Liber Numeri 23, 26)

  • Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. (Liber Numeri 24, 8)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina